Our Delicious Menu

Investigatam diutissime quaestionem, quantum nostrae mentis igniculum lux diuina  dignata est, formatam rationibus litterisque mandatam offerendam uobis  communicandamque curaui tam uestri cupidus iudicii quam nostri studiosus  inuenti.

Qua in re quid mihi sit animi quotiens stilo cogitata commendo, tum ex  ipsa materiae difficultate tum ex eo quod raris id est uobis tantum
onloquor, intellegi potest. Neque enim famae iactatione et inanibus  uulgi clamoribus excitamur; sed si quis est fructus exterior, hic non  potest aliam nisi materiae similem sperare sententiam.

Quocumque igitur a uobis deieci oculos, partim ignaua segnities partim  callidus liuor occurrit, ut contumeliam uideatur diuinis tractatibus  inrogare qui talibus hominum monstris non agnoscenda haec potius quam  proculcanda proiecerit.

Idcirco stilum breuitate contraho et ex intimis sumpta philosophiae  disciplinis nouorum uerborum significationibus uelo, ut haec mihi tant  uobisque, si quando ad ea conuertitis oculos, conloquantur; ceteros  uero ita submouimus, ut qui capere intellectu nequiuerint ad ea etiam

Facebook Twitter Email Linkedin Digg